HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XI: Ne foedus inirent cum gentibus

#Deut. XX#Deut. XXI

Addidit quoque, ne cum gentibus terrae promissionis foedus inirent, sed penitus exstirparentur: in quo post graviter peccaverunt, cum finitimis autem gentibus pacifici, quantum possent, et foederati essent. Addidit quoque ne in obsidione succiderent arbores fructiferas ad faciendas machinas. Item, si inventus fuerit occisus, sed a quo nescitur, seniores de propinqua urbe occiderent juvencam, et lotis manibus super eam, sacerdotibus jurabunt de innocentia sua. Egressi vero ad pugnam, si in numero captivorum, mulierem quis viderit pulchram, virginem seu jam nuptam, et voluerit eam habere uxorem, non prius cubile ejus ascendet, donec illa raserit caput, et circumcidat ungues, et lugubre schema suscipiens defleat parentes, et amicos, quos amisit in bello, triginta diebus, ut tandem luctu satiata, ad epulas nuptiales convertatur. Tunc liceat viro eam humiliare. Quod si satiatus fuerit, et nec sederit animo ejus, dimittat eam liberam. Non enim licet ei, aut revocare eam in servitutem, aut venundare alii. Maleficum quoque suspensum in patibulo ea die jussit deponi, et cadaver ea die sepelire, quia maledictus erat omnis pendens in ligno, id est sufficit ad poenam quia turpem et maledictam suscepit mortem, ne ultra jus tenderetur poena. Abominabile quoque dixit apud Dominum, si aut mulier veste virili, aut vir veste feminea uteretur.